Amos 5:7-13 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
7 qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis 8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius 9 qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert 10 odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt 11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum 12 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes 13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
Link Options
More Options
[X]