Amos 6:1-7 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel 2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est 3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis 4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti 5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici 6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph 7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
Link Options
More Options
[X]