Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Amos 7:1-6 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis 2 et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est 3 misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus 4 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem 5 et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est 6 misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus
Link Options
More Options
[X]