Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Amos 7:10-17 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
10 et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius 11 haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua 12 et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis 13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est 14 et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros 15 et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel 16 et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli 17 propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua
Link Options
More Options
[X]