Exodus 2:11-25 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis 12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo 13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum 14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud 15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum 16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui 17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum 18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito 19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus 20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem 21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius 22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena 23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus 24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob 25 respexit filios Israhel et cognovit eos
Link Options
More Options
[X]