Exodus 30:22-38 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
22 locutusque est Dominus ad Mosen 23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii 26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur 30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi 31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras 32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis 33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo 34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino 38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
Link Options
More Options
[X]