Exodus 32:30-35 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro 31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam 32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti 33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo 34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum 35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron
Link Options
More Options
[X]