Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Exodus 9:13-35 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra 15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra 16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra 17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere 18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus 19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur 20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos 21 qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris 22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti 23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est 25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit 26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit 27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii 28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis 29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum 31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret 32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant 33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram 34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi
Link Options
More Options
[X]