Exodus 9:8-12 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao 9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti 10 tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis 11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti 12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen
Link Options
More Options
[X]