Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezekiel 32:1-16 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens 2 fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum 3 propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea 4 et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae 5 et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua 6 et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te 7 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum 8 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus 9 et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis 10 et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae 11 quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi 12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius 13 et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit eas 14 tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus 15 cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et scient quia ego Dominus 16 planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus
Link Options
More Options
[X]