Ezekiel 43:1-12 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem 2 et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a maiestate eius 3 et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam 4 et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem 5 et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus 6 et audivi loquentem ad me de domo et vir qui stabat iuxta me 7 dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis 8 qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea 9 nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper 10 tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam 11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius et praecepta illius et faciant ea 12 ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus
Link Options
More Options
[X]