Habakkuk 1:5-11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur 6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua 7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur 8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum 9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem 10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam 11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
Link Options
More Options
[X]