Isaiah 29:15-24 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos 16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis 17 nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt 19 et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt 20 quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem 21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto 22 propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet 23 sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt 24 et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem
Link Options
More Options
[X]