13
ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
14
at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
15
dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
16
dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
17
et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
18
et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
19
et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
20
dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt
21
sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
22
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini
23
anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
24
considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis
25
quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum
26
si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
27
considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
28
si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
29
et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
30
haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
31
verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
32
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
33
vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
34
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
35
sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
37
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
38
et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
39
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
40
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
41
ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
42
dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
43
beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
44
vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum
45
quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
46
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
47
ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
48
qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
49
ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
50
baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
51
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
52
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
53
dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam