20
interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
21
neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
22
et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
23
et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
24
nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
25
primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
26
et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
27
edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
28
similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
29
qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
30
secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
31
in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
32
memores estote uxoris Loth
33
quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
34
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
35
duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
36
respondentes dicunt illi ubi Domine
37
qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae