18
et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
19
at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
20
dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
21
at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
22
dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
23
dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
24
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
25
quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
26
nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
27
dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
28
factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
29
et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
30
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
31
visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
32
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
33
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
34
haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
35
et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
36
et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
37
factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
38
et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
39
et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
40
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
41
respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
42
et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
43
et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
44
stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
45
at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
46
intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
47
at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
48
et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
49
respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
50
et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est