Micah 2:6-11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
6 ne loquamini loquentes non stillabit super istos non conprehendet confusio 7 dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur 8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum 9 mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum 10 surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima 11 utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste
Link Options
More Options
[X]