Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Micah 3:5-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
5 haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium 6 propterea nox vobis pro visione erit et tenebrae vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies 7 et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei 8 verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum
Link Options
More Options
[X]