10
gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
11
non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
12
scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
13
omnia possum in eo qui me confortat
14
verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
15
scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
16
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
17
non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
18
habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
19
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
20
Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".