Acts 23:1-6 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem 2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius 3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti 4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledici 5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices 6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
Link Options
More Options
[X]