Exodus 6:2-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
2 locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus 3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis 4 pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae 5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei 6 ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis 7 et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum 8 et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus
Link Options
More Options
[X]