Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezekiel 24:1-14 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens 2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie 3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam 4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena 5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius 6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors 7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere 8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur 9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram 10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent 11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius 12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem 13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te 14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit Dominus
Link Options
More Options
[X]