Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Genesis 32:1-21 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei 2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra 3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom 4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem 5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo 6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris 7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas 8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur 9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi 10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior 11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis 12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest 13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo 14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti 15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem 16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem 17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris 18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit 19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum 20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi 21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
Link Options
More Options
[X]