Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Haggai 1:1-11 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens 2 haec ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini aedificandae 3 et factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens 4 numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta 5 et nunc haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras 6 seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum 7 haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras 8 ascendite in montem portate lignum et aedificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus 9 respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam 10 propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum 11 et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum
Link Options
More Options
[X]