Hebrews 4:1-11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse 2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt 3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis 4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis 5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam 6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem 7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die 9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei 10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus 11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
Link Options
More Options
[X]