Isaiah 32:5-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
Link Options
More Options
[X]