1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2
loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
3
si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
5
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
6
cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
7
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
8
et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
9
duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
10
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
11
pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
12
et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur