11
haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
12
si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
13
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
14
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
15
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
16
si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
17
quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
18
si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
19
caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
20
anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
21
et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
22
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23
loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
24
adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
25
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
26
sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
27
omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis