1 Esdras 8:81-91

81 et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum
82 et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.
83 et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum
84 dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua.
85 et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris.
86 et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum.
87 et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra.
88 et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius.
89 nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum?
90 Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem,
91 ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his.
The Latin Vulgate is in the public domain.