79
et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae,
80
detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae.
81
et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum
82
et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.
83
et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum