1 Esdras 9:8-18

8 et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum,
9 et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis.
10 et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut dixisti faciemus.
11 sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus,
12 stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas,
13 et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius.
14 Ionatha $W&!c autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis.
15 et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate.
16 et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud.
17 et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis.
18 et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores:
The Latin Vulgate is in the public domain.