1
omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
2
in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
3
haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
4
quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
5
quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
6
hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas