1 Maccabees 11:21-31

21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato
23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius
25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes
30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
The Latin Vulgate is in the public domain.