1 Maccabees 12:43-53

43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi
44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni
46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt
48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae
50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium
51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt
52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno
53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim
The Latin Vulgate is in the public domain.