1 Maccabees 2:8-18

8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla
12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
13 quo ergo nobis adhuc vivere
14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt
17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus
18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis
The Latin Vulgate is in the public domain.