6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius