1 Maccabees 9:50-60

50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel
52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum
53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia
54 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere
55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua
56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus
58 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte
59 et abierunt et consilium ei dederunt
60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.