45
demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos,
46
quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.
47
et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.
48
et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.
49
et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.
50
et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.
51
et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis?
52
respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.