46 quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.
47 et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.
48 et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.
49 et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.
50 et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.