2 Esdras 5:40-50

40 et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi.
41 et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos?
42 et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
43 et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas?
44 et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum.
45 et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum.
46 et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum.
47 et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus.
48 et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus.
49 quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego disposui a me creatum saeculum.
50 et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat?
The Latin Vulgate is in the public domain.