42
et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
43
et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas?
44
et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum.
45
et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum.
46
et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum.