122
et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
123
et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,
124
nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?
125
et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?
126
non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
127
et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,
128
ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,
129
quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.
130
non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos,
131
quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.
132
et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt,