2 Esdras 8:1-7

1 et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos.
2 dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus praesentis saeculi.
3 multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.
4 et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret quod sapit.
5 convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere.
6 o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis.
7 solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es.
The Latin Vulgate is in the public domain.