15
et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant
16
summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt
17
hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione
18
sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum temptabat
19
et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur
20
his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat
21
enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est
22
iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit
23
commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit
24
Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem
25
ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent