13
etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
14
non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat
15
ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet
16
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
17
sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem
18
igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare
19
at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium
20
intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem
21
hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus
22
ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem
23
at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum