12
consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
13
pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
14
et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
15
at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
16
Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
17
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
18
facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
19
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
20
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
21
statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
22
populus autem adclamabat dei voces et non hominis