6
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
7
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
8
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
9
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
10
nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
11
sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
12
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
13
et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
14
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
15
et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
16
post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud