12
stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
13
alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15
non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
16
sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
18
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19
et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
20
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
22
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis