Acts 8:20-30

20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
The Latin Vulgate is in the public domain.