22
paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23
in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
24
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
25
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
26
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
27
et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
28
et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
29
dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
30
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
31
qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
32
locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum